monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 9
VII. MANSIO. Profectique de Elim, castra metati sunt ad mare Rubrum . Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur, IAM SUPH, septima Mansio est. Et quaeritur, quomodo post transitionem maris Rubri, et fontis Mara, et Elim, rursum ad mare Rubrum venerint, nisi forte in itinere pergentibus, sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sint. Aliud est enim transire mare: aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur, etiam post Evangelicam disciplinam et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare: et praeterita discrimina poni ante oculos. Quanquam multae differentiae sit transire mare, et mare procul aspicere. Verbum IAM SUPH, apud Hebraeos ex mari et rubro compositum est . SUPH autem et Rubrum et Scyrpus vocatur. Unde possumus suspicari, quod venerint ad paludem quamdam et lacum, qui et carecto et iuncis plenus fuerit. Quod autem omnes congregationes aquarum Scriptura sancta mare vocet, nulla dubitatio est. Haec Mansio in Exodo non habetur: sed scriptum est pro ea, quod de mari Rubro venerint ad desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto , id est, tricesima prima postquam egressi sunt de Ramesse.